de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi
ecclesiis Galatiae ita et vos facite
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat
recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc
collectae fiant
cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas
hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam
Macedoniam pertransibo
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me
deducatis quocumque iero
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me
aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et
adversarii multi
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud
vos opus enim Domini operatur sicut et ego
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut
veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos
cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret
veniet autem cum ei vacuum fuerit
vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
omnia vestra in caritate fiant
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et
Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium
sanctorum ordinaverunt se ipsos
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et
laboranti
gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et
Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite
ergo qui eiusmodi sunt
salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum
Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo
sancto
salutatio mea manu Pauli
si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema
maranatha
gratia Domini Iesu vobiscum
caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen